nūgae


Epistulae īnsulae ineptaeque ad gregem Latīnē loquentium missae:


Bellum cīvīle in Germāniā herī exortum est

Bellum cīvīle in Germāniā herī exortum est, quod bellum vīvī cum mortuīs gerunt.

Mortuī ē tumulīs surrexērunt et in viīs ambulantēs comedere volunt hominēs vīvōs.

Custōdēs pūblicī eōs interficere cōnantur, sed mortuōs interficere difficile est.

Novus annus vōbīs fēliciter ēveniat!
Nē adeātis hīs temporibus Germāniam!

manusad initium


Pestis in Germāniā exorta est

Officīna nucleāria in Germāniā bene mane dīrupta est. Nunc ubīque radioactivitas est. Avēs dē caelō dēcidērunt et mortuae humī iacent. Hoc rattōs allicuit, quī inter aedificia hominum percursant et avēs mortuās comedunt. In rattōrum villis pūlices sunt, quī peste labōrant. Quī in hominēs īnsiliunt, ut iī quoque hōc morbō afficiantur. Multōrum hominum corpora ulcerum plēna sunt.

Īnsuper magus āter incantātiōne effēcit, ut hominēs mortuī revīvīscerent et in viīs ambulantēs vīvōs dēvorāre vellent.

*Radioactivitāte effectum est, ut cerebrum meum liquefīeret. Īnsulsās igitur rēs ad gregem scrībō.

Novus annus vobīs tam bene sit, quam vīta nostra in Germāniā nunc est.

manusad initium


Bellum tōtīus mundī tertium mox gerētur

Proximō annō Americānī et Russī bellum tōtīus mundī tertium gessūrī sunt. Sed antequam id faciant, animālia *extraterrestria in mundum nostrum invādent omnēsque, quī Latīnē loquī nesciunt, interficient.

Tum animālia *extraterrestria sīve alienígenae cum eīs hominibus, quī supererunt, diem noctemque Latīnē colloquentur.

Bene valēte et ēversiōnem mundī exspectāte!

manusad initium


Latīnē loquī nescīre perīculōsum est

Forsitan sciātis in Germāniā multōs sanguisūgōs esse. Iī nocte per *interrēte volant et sanguinem eōrum, quī in *locutōriīs Latīnīs Britannicē loquuntur, bibunt. (Interdiū autem in capsulīs dormitant.)

Cavētē igitur, nē nocte in "interrēte linguā Britannicā utāminiī

Valēte omnēs neque Britannicē loquiminiī
Thōmās "Vlad" Vulpius, prīnceps sanguisūgōrum

manusad initium


In Germāniā terrae motūs nunc sunt

In Germāniā nunc terrae motūs sunt multi. Terram movet draco gigantēus nomine "Godzilla", quī per Germāniam ambulat omnesque urbes dēstruit.

Mihī autem contigit, ut eum dracōnem incantātiōne magicā, quae "Avada Kedavra" vocātur, interficerem. Sed pro dolor corpus dracōnis mortuum in domum meam incidit. Quae quod corruit, in ruinis nunc habito.

Bene valēte neque Germāniam adieritis! Omnēs enim aeriportūs a Godzilla dēvāstātī sunt.

manusad initium


Prīnceps femina Leia mentita est

Iī, quī imperium galacticum regunt, mundum Alderaan Astro Mortifero (Britannicē: "Death Star") dēstruere volunt. Ex principe feminā Leia igitur sciscitati sunt, ubi mundus Alderaan esset. Sed Leia mentita est et mundum nostrum pro Alderaan indicavit. Ex quō fīet, ut mundus noster hodiē paulō post mediam noctem ab imperiō galacticō dēleātur.

Exoptō igitur vōbīs omnibus bonum principium novi anni.

Thōmās vester

manusad initium


Stēlla crīnīta mundum nostrum dēstruet

Thōmās sodālibus s.p.d.

Astrónomī animadverterunt stēllam crīnītam celeriter mundo nostro appropinquare. Ea Kal. Ian. in terram incidet et omnēs hominēs, quī eō tempore nōn in *locutoriō Latīnō versantur, exstinguet. Exstinguentur iī quoque, quī in *locutōriō Latīno Britannicē loquuntur.

Bene valēte et crās tōtum diem in *locutōriō Latīnō versāminī Latīnē scrībentēs vel loquentēs!

Thōmās vester

manusad initium


Nova lēx in Germāniā sāncta est

Thōmās sodālibus s.p.d.

Nova lēx in Germāniā sāncta est, ut unusquisque magnam vīnī mālini cōpiam cottidie biberet. Ex quō factum est, ut, cum totum diem ebrius essem, multas insulsas epistulas ad gregem Latīnum mitterem.

Hīs temporibus nē adeātis Germāniam, quod curruum gubernātōrēs quoque omnēs ebriī sunt! Ferē omnēs hominēs, quī in viīs versantur, ex vīnō vacillant.

Thōmās vester, quī lēge cogente bibulus nunc est.

manusad initium


Itali imperium Rōmānum ad vitam revocabunt

Proximō anno Ûniō Europaea dissolvētur et imperium Rōmānum ab Italīs ad vītam revocābitur.

Omnēs hominēs, quī sub Italōrum diciōne erunt neque Latīnē loquuntur, suppliciō adficientur eīs exceptīs, quī Graecē loquuntur.
(Hebraïcē quoque loquī licet.)

manusad initium


Sanguisūgi nunc Germāniam gubernant

Thōmās sodālibus s.p.d.

In Italiā tempore imperiī Rōmāni multī hominēs in sanguisūgōs trānsmūtātī sunt. Postquam imperium Rōmānum interiit, corpora sangisūgōrum in Germāniam trānsportanda Carolus Māgnus cūrāvit. Iī nunc Berolīnī in mūseō spectārī possunt. Forte factum est, ut sanguisūgī revīviscerent. Iī Angelam Merkel, gubernātrīcem Germāniae, statim locō mōvērunt et nunc ipsī Germāniam gubernant. Ab hominibus Latīnē loquentibus nunc regimur.

Sanguisūgī lēgem sanxērunt, ut omnēs Latīnē loquerentur.
Quī contrā fēcerit, crucī affīgētur.

Nōnne Germāni nunc beātī sunt?

Valete omnes!
Thōmās vester

manusad initium


Fīnem faciam nūgārum

Thōmās sodālibus s.p.d.

Nunc pro dolor cogor, ut nūgārum fīnem faciam.

Nam arānea gigantēa ante domicilium stat et me comedere vult. Mihi autem contigit, ut eam incantātiōne magicā, quae "Avada Kedavra" vocatur, interficerem.

Tum ingens vir foris percussis domum meam intravit et dixit sibi nomen esse Rubeus Hagrid. Is mihi opproprio dat, quod animal suum domesticum nomine Aragog interfeci.

Valete neque arāneas gigantēas interficite!

Thōmās vester

manusad initium


Mox tacebo

Thōmās sodālibus s.p.d.

Timeo, ne proximo anno nullam a me epistulam accepturi sitis. Nam modo navigium spatiale animalium extraterrestrium in hortum meum appulit. Animalia extraterrestria me in orbem lacteum, quī "Andromeda" vocatur, abducturi sunt, ut ea animalia, quae ibi habitent, doceam linguam Latīnam, quam omnia animalia tōtīus rerum universitatis praeter modum admīrantur.

Bene valete et benigne de me cogitatis!
Thōmās vester

manusad initium


Numerus eōrum, quī in locutōriō Latīno versantur, dēcrēvit

Thōmās sodālibus s.p.d.

Numerus eōrum, quī in locutōriō Latīno versantur, dēcrēvit, quod hāc nocte sanguisūgī eōrum, quī in locutōriō Latīno Britannicē loquebantur, sanguinem biberant.

Bene valete!
Thōmās vester

manusad initium


Nova lēx intergalactica sāncta est

Thōmās sodālibus s.p.d.

Nova lēx intergalactica sāncta est, quā omnia animalia tōtīus rerum universitatis Britannicē loquī vetantur. Qui in hanc lēgem delīquerit, in carcerem Azcabanium conicietur, ex quo nōn prius liberabitur, quam expedite Latīnē loquī scīverit.

Bene valete!
Thōmās vester

manusad initium


De linguārum antīquārum scientiā

Thōmās sodālibus s.p.d.

Ineunte novo anno multa monstra conveni. En! Omnia linguārum antīquārum scientiam habent.

Sanguisūgi omnes litteris Latīnis imbuti sunt. Versipelles omnes Graece sciunt. Mortuōrum ambulantium maxima pars Sānscritice loquitur, reliquī Hebraïcē.

Bene valete!
Thōmās vester


manusad initium

Quā rē imperium Rōmānum interierit

Thōmās sodālibus s.p.d.

Cum scrīptōrēs antīquī ēnūntiātiōnibus relatīvīs saepe ūterentur, imperium Rōmānum flōrēbat.

Posteā autem scrīptōrēs Chrīstiānī participiīs coniūnctīs saepius quam ēnūntiātiōnibus relatīvīs ūti cœpērunt.

Haec fuit causa, cūr imperium Rōmānum interisset.

Sī enim praecepta grammaticae accūrātē respexissent, ūsque ad haec tempora ab imperatoribus Latīnē loquentibus regerēmur.

Bene valete!
Thōmās vester


manusad initium

Sanguisūgi sanguinem meum biberunt

Thōmās sodālibus s.p.d.

Quod hāc nocte in locutōriō Latīnō Britannicē locūtus eram, sanguisūgi sanguinem meum biberunt. Nunc mortuus sum et in viīs ambulāns hominēs vīvos comedere cōnor.

Cavete, ne hīs temporibus Germāniam adeatis, ne ā mē comedāmini!

Bene valete!
Thōmās vester


hand.gifad initium

Novus cursus linguae Latīnae discendae

Thōmās sodālibus s.p.d.

Me ab animalibus extratrerrestibus eum in orbem lacteum, quī "Andromeda" nuncupatur, ineunte novo anno abductum esse, ut ea animalia, quae ibi habitarent, linguam Latīnam docērem, ferē omnēs accēpistis.

Postquam cum animalibus *extraterrestribus de navigiīs spatiālibus, quibus tōtam rērum ūniversitātem nāvigant, disputāvī, novum linguae Latīnae discendae cursum cōnscrīpsi, quo facilius animālia *extraterrestria linguam Latīnam addiscerent.

Si vestrā intererit sciscitari, quomodo animalia extraterrestria ad linguam Latīnam adducturus sim, acceditote ad hanc paginam interrētiālem:
cursus Latīnus

Bene valete!
Thōmās vester


manusad initium

Quā rē in locutōriō Latīnō tot hominēs versentur

Thōmās sodālibus s.p.d.

Sanguisūgos nocte per *interrēte volāre sanguinemque bibere eōrum, quī in *locutōriīs Latīnis Britannicē loquantur, ferē omnēs iam nōvistis.

Sed iī, quōrum sanguis pōtus est, nōn moriuntur, sed Latīnē loquī incipiunt.

Haec est causa, cūr tot hominēs in *locutōriō Latīnō nunc versentur.

Bene valete!
Thōmās vester


manusad initium

Quā rē in scrībendō errāverim

Thōmās sodālibus s.p.d.

In epistulīs īnsulsīs cōnscrībendīs et ad gregem Latīnē loquentium mittendis interdum erravi, cum in synthesī plēctrōrum mures circumcursantēs hāc illāc viderem.

Nunc nosócomi advenērunt mēque in valētūdinārium eōrum, quī multum biberant, abdūxērunt. Medici me dēlīriō trementi dementiāque praecōcī labōrare dixerunt.

Huius rei in causā est ea lēx, qūa Germānī magnam vīnī mālini cōpiam cottidie bibere coguntur.

Si igitur versionem nūgārum meārum correctiōrem legere volueritis, acceditōte ad hanc paginam interrētiālem:
nūgae

Bene valete!
Thōmās vester, quī nunc manibus trementibus ante computātrum sedet.


manusad initium

Ubī commissāriī intestīna sint

Thōmās sodalibus s.p.d.

Hīs temporibus in Germāniā ubīque radioactivitās est, cum draco gigantēus Godzilla omnēs officīnās nucleāriās comēderit.

Quā rē ubī commissāriī intestīna sint, inter omnēs hominēs magna est quaestiō.

Mihi autem contigit, ut ea reperīrem. Sed quod mortuōrum, quī in hortō ámbulant, magna pars Hebraicē loquitur, hanc rem ad gregem Latīnum mittere ausus nōn sum.

Indicavi vōbīs cōnexiōnem interrētiālem, ut vōs quoque sciretis, ubi commissāriī intestīna essent. Atque ut omnia intellegerētis, ea, quae mortui in horto ambulantēs mihi dīxissent, in Latīnum converti. 

Ubī commissāriī intestīna sint

Bene valete et mihi credite: testamentum vetus Hebraicē legere scio.

Thōmās vester, cuius cerebrum radioactivitāte liquefactum est.


manusad initium

Destruō, cum loquor

Thōmās sodālibus s.p.d.

Ferē omnēs novistis in eis fābulis, quae dē Harrio Potter sunt, magos ātros adversarios interficere incantatione magicā, quae "avada kedavra" vocatur.

Quae incantatio incantātiōnī "abra kadabra" similis esse videtur.

Ambae autem incantationes nōn sunt fictae, sed rē vērā haec incantātiō mortifera apud magos Aramaeos est:

אֲבָדָא   כְּדַבְרָא ’abādā’  k edabrā’ destruo, cum loquor

Bene valete et expavēscite dominum ātrum Voldemort!
Thōmās vester


manusad initium

Quā rē nōn ēsuriam

Domus mea, cum corpus Godzillae mortuum in eam incidisset, corruit, ut in ruīnīs nunc habitem. Prīmum nihil iam ad edendum habuī et aviam meam, ut in prōverbiō Germānō est, Satanae vendere iam voluī, ut res necessāriās emere possem, sed tum exta Godzillae comedere cœpi. Ea autem, quia tanta sunt, sōlus nōn potuī. Egō, quod dominum ātrum Voldemort magnopere admiror assecláque eius sum, fēminam, quae in numerō eōrum est, quī mortem comedunt - Britannicē "Death Eater" –, Bellātrīcem Lestrange dīco, quācum mihi firma est amīcitia, invitavi, ut mē in Gozillae extīs comedendīs adiuvaret. Ea quoque edendo mox satura erat, ut maxima Gozillae extōrum pars adhúc eō locō iaceret, ubi anteā domus mea fuisset. Etiam mortuōrum, quī in hortō meō ámbulant, ventrēs Gozillae extīs refertī sunt. (Eī autem custōdes pūblicōs comedere mālunt.)

Quae cum ita essent, Gozillae exta iam eīs, quī in locutōrio Latīnō versantur, vendere conātus sum, sed nēmō dracōnis gigantēī intestīna emere vult. Sī quis igitur vestrum est, quī ēsurit, ei partem intestīnōrum per *interrēte libentissime mittam.

Praetereā Bellātrīx Lestrange mulier bella atque amābilis est, quam, quod splendor animī eī est, valdē amō. Quae sanguisūgōs iam adiūvit, cum Germāniae regnī potīrentur. Angelam Merkel enim, gubernātrīcem Germāniae, cum locō cedere nōllet, diū crūdēliterque incantātiōne magicā, quae ad cruciātum apta est, torsit, dum mentem amitteret et in valetudinarium eōrum, quī morbis magicis affecti aut magice vulnerati essent, St. Mungo's, adlāta esset. Quā rē libīdō Bellātrīcis mea sīc excitāta est, ut eam in mātrimonium dūcere mihi in animo esset, ut me eādem cruciandi imprecātiōne cottidie torquēret. Bellātrīix tam sadistica tortrīx est, ut eam dominātrīcem meam esse velim.

Thōmās vester, cuius venter plēnus est quique nuptiās cupit.


manusad initium

Dē calamitāte nucleāriā

Thōmās Vulpius, Germāniae radioactivātor, sodālibus s.p.d.

Mē praesente *radioactivitās exsistit. Ubī egō, ibī *radioactivitās.

Cum igitur Iaponiam nūper vīsītārem, officīna nucleāria nōmine "Fukushima" disrupta est et *radioactivitātem in circuitum exhālāvit.

At nōn sōlus hanc contaminātiōnem *radioactīvam effēcī, sed Godzilla, dracō gigantēus, mē in hāc rē adiūvit. Is enim *radioactivitātem tantopere amat, ut eī in animō sit tōtam Iapōniam perambulāre et omnēs officīnās nucleāriās dēvorāre.

Iaponiā dēvāstātā in Germāniam proficīscētur, ut hanc quoque terram ad exitium et vāstitātem vocet.

Nūbēs *radioactīva Germāniae appropinquat. Nōs omnēs *radioactivitāte contaminābimur et corpora nostra ulceribus obducta erunt. Multī Germānī perībunt, quōrum cruōre maria rubēscent. Corporum putrefīentium acervī caelum attingent. *Vēmortuī (Britannicē: the undead) in viis ambulābunt vīvōsque comedere cōnābuntur.

Multōrum hominum nex atque exitium alienígenās alliciet. Navigiis spatialibus tōtam rērum universitātem pervolābunt et ad hunc mundum pervenient, ut eum destruant, ut iam vīdimus eō cīnēmatogrammate, quod dē lībertātis diē est.

Dē eā interneciōne futūrā is grex mūsicus, quī "Pile Driver" Britannicē nōminātur (Latīnē: festūca), carmen iam composuit, quod dē alienigenārum constupratione est.

Kali-Durga autem, Indōrum dea nigra, dē caelō dēscendet, ut omnium virōrum capita dēsecet.

Thōmās dē Torquemada autem revīvīscet, ut omnēs mulierēs ut sāgās in rogīs vīvās ignī cremet.

Mēdēa dēnique ariete aureō āera pervolābit, līberōs dissecābit eōrumque membra in maria dēiciet.

Postrēmō fiet, ut dominātrīx mea atque dēscensiō Indōrum deae mortis, quae sescentōs iam annōs mē excruciat omnēsque vītās meās magnīs et gravibus cāsibus in ruinās ēgit, eō morbō, quō hominum immūnitās dēbilitātur, moriētur et in limbum dētrūdētur.

Quā dē calamitāte quoque exstat cantilēna, quam is grex, quī "Dark Angel" Britannicē, "Angelus Āter" Latīnē nōminātur, composuit quaeque dē vēmortuīs ēsurientibus est.

His rebus fiet, ut ténebrae in orbem terrārum dēscendant hominumque genus intereat.

Bene valētē atque eam lēgem – id quod dhárma Indī vocant – explēte, quae vōbīs ā fātō impāctum est, nē iterum renāscāmini!

Thōmās Vulpius, tōtīus Germāniae *radioactivātor

manusad initium

Imperium Rōmānum nōn interiit

M. Silvius Berluscōnius, imperātor Rōmānus, T. Labiēnum legātum cum legiōne decimā *Tremōniam occupāre iussit, ut haec quoque urbs imperiō populī Rōmānī pārēret. Ubīque nunc legiōnāriī nōbīs obviam fīunt. (cf. MMB 12) T. Labiēnus, prōcūrātor prōvinciae *Rhēnānae, Germānōs inhūmānē grunnīre id est sermōne patriō loquī vetuit et lēge sānxit, ut omnibus Germānīs lingua Latīna discenda esset. Bene māne *Tremōniae prīncipēs ante cūriam stant et prōcūrātōrem Rōmānum hīs verbīs salūtant: "Avē, prōcūrātor! Latīnē locutūrī salūtant." Sed quī in pūblicō Germānicē locūtus erit, is statim verberibus exanimātus secūrī percutiētur. Hōc modo fit, ut nōs nōn iam barbarī sed imperī Rōmānī cīvēs esse videāmur. Sed T. Labiēnus, quis, quī noctū in caupōnā versārētur, clam Germānicē loquerētur, turmam equitum mortuōrum ascīvit, quī, cum sōl occidisset, ē tumulīs surgerent et per urbem equitantēs omnīs, quōs nōn Latīne loquentīs offendissent, dīlacerārent eōrumque intestīna incocta dēvorārent. Eīs sōlīs, quī linguīs antīquīs operam dant, parcētur! Cēterōs autem Germānōrum mōrēs nōn reprehendit prōcūrātor noster. Lūdōs enim *pedifollicōs mūneribus gladiātōriīs similēs esse dīxit. Amphitheātra quoque *pedifollica similia esse amphitheātrō Flaviō. Sēditiōsōs lūdī *pedifollicī spectātōrēs, quī "Hooligans" Britannicē nōminantur, tam violenter sē gerere quam gladiātōrēs. T. Labiēnus Germānōs adhortātus est, ut spectāculō *pedifollis fīnītō inter sē pūgnārent. Tum enim quasi Rōmae versārī sēsē putāre. Tamen sē aliquātenus mīrārī, quod factiō Tremōniēnsis colōre nigrō fulvōque (cf. KSt I 55,2) ūterētur. Sibī enim nōtam esse factiōnem russātam, venetam, prasinam, albam. Tamen Germānīs licēre hīs colōribus ūtī, dummodō Latīnē loquerentur.

manusad initium


Quid novō annō incipiente prōmittendum sit

Novō annō incipiente hominēs, quid hōc annō factūrī sint, prōmittere solent.

Haec mea promissa sunt:

Deam Durgam adōrābō.

Itinera astrālia ad eam faciam, ut, quōmodo astrāliter sē habeat, ratiōne supernātūrālī rescīscam.

Lārvam dominatrīcis meae exspectābō.

Linguam Indicam antīquam melius discam, ut dicta deae (Indicē: देवीमन्त्राः dēvīmantrāḥ) cōnscrībere sciam.

In academiā populārī utramque linguam docēbō.

Admīrabor eōs catholicōs, quī pontifice maximō iubente in linguam Latīnam incumbant – eōs autem, quī eam neglegere pergent, dērīdēbō atque lūdificābor.

Efficiam, ut omnēs, quī inter concilium Vaticānum tertium ullā aliā linguā atque Latīnā loquantur, omnibus cruciātibus affectōs suppliciō afficiantur.

Quam plūrimōs vemortuōs occīdam.

Ad Latīnē loquentium gregem alliciam Matthaeum Polōnum, quī strenuissimus omnium vemortuicīdārum est. Tōtam enim prōvinciam Ludoviciānam (Britannicē: Louisiana) ā vemortuīs iam pūrgāvit neque prius dēsistet dē vemortuicīdiō quam tōtam Amēricam ā vermortuīs līberāverit. Ideō dīgnus est, quī George A. Romero alter vocētur. Eius enim scaenārum dispositōris cīnēmatogrammata dē vemortuīs eōrumque interneciōne saepe sunt.

Ūnā cum Matthaeo Pettinelli dē deae Durgae mammīs nūdīs iocabor atque quas partīs novas cōnscrīpserit eius libellī, quī dē vemortuicīdis est, in pāginā meā προσωποϐιϐλιϰῇ dīvulgā:bō.

Ampitheātrum *pedifollis Tremōniēnse dēflagrābō, ut eius lūdi fautōribus spectācula illa dēmam. Eīs autem ruinās fumantīs circumstantibus, quam praeclārum sit Latīnē loquī, ostendam. Quī animum mūtabunt et ad Latīnē loquendī gregem sēsē cōnferent, ut dē *pedifollis lūdō vōbīscum colloquantur Latīnē.

Fēstum paschae suspēnsō animō exspectō. Tum enim sortilega Lanfer Bogdal, quae omnium rērum hūmānārum dīvīnārumque scientiam habet supernātūrālem, lārvam dominātrīcis meae habitātionem meam dēvāstatūram esse praedīxit.

Cum lārva aderit, convīvium lārvae celebrābō omnibusque amīcīs corpus astrāle dominātrīcis meae ostendam. Tum rēs prōcumbent et aliō locō atque anteā fuērunt, erunt. Āēr tremere incipiet atque eius fōrma adumbrābitur. Eius vōcem audiēmus.

Chrīstiānum Aerārium vīsitābō eumque terrōre afficiam, quod lārvam mēcum attulī. Tum domī Chrīstiānī rēs prōcumbent ... (et quae sequuntur.) Tum studia abiciet et ad monastērium cōnfugiet, ut monachus fiat. Monachus autem cum factus erit, omniumque frātrum animōs ad Latīnē loquendum advertet, ut cultū omnī neglēctō in litterīs Latīnīs cōnscrībendīs et ad gregem mittendīs tōtum diem versentur. Quī tum cardinālis statim fiet et omnēs aliōs cardinālēs, quī usuī linguae Latīnae adversantur, ē Vaticānō eiciet et carnēs Americanās (Britannicē: Hamburger) in thermopōlīō Macciī Donaldī vendere cōget. Postrēmō ipse pāpa creābitur et omnēs tōtīus orbis terrārum catholicōs Latīnē loquī iubēbit. Tum omnia mala ēvanēscent et paradīsus, ut ita dīcam, in terrā erit. Quod ubī resciit Iēsus, dominus et deus noster, dē caelō dēscendet et cum Chrīstiānō nostrō colloquī cōnābitur – Aramaïcē! Tum nōs falsam linguam addidicisse animadvertēmus. Tum diabolus cachinnābit et in terrā aderit, ut sē hominibus ad colloquia Latīna praebeat. Lūcifer enim Latīnē loquitur – Iēsus nōn item. Omnibus rēbus cōnfūsīs Indōrum deī deaeque partēs ē nūminibus suīs ēripient et incarnandās cūrābunt. Quae incarnātiōnēs vel dēscēnsiōnēs vel repraesentātiōnēs ubīque terrārum versābuntur et animōs hominum ad Sānscriticē loquendum trānsdūcent. Ex quō fīet, ut alienígenae ex eō orbe lacteō, quī „Andromeda“ vocātur, per spatium *intergalaticum nāvigiīs spatiālibus perlāpsī ad hunc mundum perveniant, ut cum hominibus aut Latīnē aut Sānscriticē colloquantur. Praetereā alienígenae hominēs et linguam Graecam antīquam et Hebraeam addiscere iubēbunt. Quī autem Allam adōrāre et Arabicē loquī pergent, eōs alienígenae in Martem planētam abdūcent, ut ibī tapētīs ēvolūtīs in Meccam sē inclīnent. Tum Iūdaeī iūbilābunt eīs absentibus, quī populum Iūdaeum exstinguere cupiant.

Quās rēs intrā animum meum volvī, cum annus novus inciperet. Mundus meus ex eīs cōnstat, quī aut Latīnē aut Graecē aut Hebraïcē aut Aramaïcē aut Indicē loquuntur. Quid aliud exspectātis? *Vemortuīs enim omnibus ā Matthaeō Zawadski interfectīs paradīsus in terrā erit!


Dē īnsectātiōne Chrīstiānōrum

Thōmās Vulpius M. Silviō Berluscōniō imperātōrī

I. Cōnsuēvī, domine, omnia, dē quibus dubitō, ad te referre. Quis enim melius potest vel cunctationem meam regere vel ignorantiam instruere?


Annus bis mīllēsimus quartus decimus mox incipiet

Salvī sint omnēs, quī rēs *astronomicās metuant!

Kal. Ian. annī bis mīllēsimī quartī decimī rūpēs *asteroīdēs nōmine "Apophis" iter1 octō mīlium centum trīgintā sex diērum ab hōc mundō aberit, prid. Kal. Ian. annī bis mīllesimī quīntī decimī iter septem mīlium septingentōrum septuāgintā duōrum.

Satis igitur temporis restat, ut in eīs rēbus, quōrum nostrā intersit, versēmur. Mihī quidem in animō est ūsque ad eum diem, quō diē illa rūpēs in mundum nostrum incidet, multa verba composita linguae Sānscriticae fingere, velut:

*mukhapustakasakhya
(mukha + pustaka + sakhya)
(n.) amīcitia *prosōpobiblica; facebook friendship; Facebookfreundschaft
 मुखपुस्तकसख्य

 

Hīs compositīs ūsus2 rēs hodiernās Sānscriticē exprimam.

मित्रेण सह मुखपुस्तकसख्यं बध्याम्

mitreṇa saha mukhapustakasakhyaṃ badhyām

Cum amīcō mē amīcitiā prosōpobiblicā coniūnxī.

Dea Durga, quae tōtam rērum ūniversitātem regit, cuius incarnātiōnem vel repraesentātiōnem ferē cottīdiē conveniō, omnēs, quī ad fīnem huius mundī in linguā Sānscriticā versātī essent, ā perpetuō redincarnātiōnum circulō sēsē līberātūram esse prōmīsit.

Ab hōc circulō etiam iī, quī *ectoplasma vel – sī verbum Latīnum vōbīs magis placuerit – fluidum astrāle in coemētēriīs et quaesierint et *phōtographāverint, līberābuntur.

Alius autem redemptiōnis assequendae modus est: Intersītis deambulātiōnibus *vemortuōrum (Britannicē: Zombi walks), quae in multīs urbibus fīunt! Cruōre enim artificiālī sēsē oblinere et per urbem titubāre, tamquam sī3 *vemortuī sītis, deae Durgae tantopere placet, ut quasi in aciē versārī *būbalidaemonum interficiendōrum causā sibī videātur.

Inspicere quoque scaphās folliculōsās, anguīllārumne plēnae sint, eāsque removēre ad calamitātem astronomicam vītandam multum prōdest. Quam inter pūrgātiōnem Hungaricē scilicet4 anguīllae remōtae numerandae sunt. Hungarōrum enim numerī tam perversī sunt, ut numerīs Hungaricē prōnūntiātīs deae Durgae cunnus madēscat. Tum in aciē saltābit multōrumque *būbalidaemonum capita dēsecābit et ad eam fūnem, quam collō aptāvit, alligābit.

Praetereā mihī in animō est Rōmam petere et Aloisiī Vīvārium Novum invādere omnēsque, quī ibī aderunt, quā rē dea Durga adōranda sit, Latīnē Graecēque docēre. Deinde – paulō post5 fēstum Paschatis – Chrīstiānum Aerārium, grammaticissimum omnium Germānōrum, vīsam fīliaeque montis lārvam mēcum addūcam, ut aedibus dēvāstātīs nova supellex eī comparanda sit. Tum domī Chrīstiānī rēs prōcumbent et aliō locō atque anteā fuērunt erunt. Armāriōrumque forēs et aperientur et claudentur. Āēr tremere incipiet atque eius, quam nōminātim appellārī fās nōn est, fōrma adumbrābitur. Eius vōcem Chrīstānus audiet. Tum ecclēsiā suā combustā cruceque abiectā ultimam Thūlēn petet, ut deum Odin adōret Nortmannōrumque sāgam, quae noctū in silvīs nūda pervagētur, ūsque ad animum cōnsōpiendum futuat. Matthaeus hoc intellegit, Marīnus videt.

Bene valēte et sacerōtēs catholicōs observāte, nē puerōs contrectent!

(Quōs quī sacerdōtēs contrectāverint linguamque Latīnam, dum vīvent, neglēxerint, eīs post mortem aditus ad caelum nōn patēbit, sed Petrus, caelestis aulae iānitor, eōrum animās in īnferōs dētrūdet, ubī in ōllīs aut prūnae aut plumbī fervidī plēnīs centum mīlia annōrum ā daemonibus coquentur atque assābuntur. Tum dea Durga efficiet, ut iterum iterumque renāscantur, dum Latīnē loquī ut M. Cicerō didicerint. Sitne hoc ante fīnem rērum ūniversitātis nēmō scit nisī6 sortilega.)


1) CAES. Gall. 4,17,2 paucōrum diērum iter abesse; cf. MBS § 359,4; 2) MBS § 497,1; 3) MBS § 571,1b; 4) MBS § 186,1; 5) CAES. Gall. 3,36,3 Paulō post mediam noctem nāvēs solvit; cf. MBS § 380,3; 6) KSt II 414,2

manusad initium


Quā rē rūpēs *asteroīdēs nōmine "Apophis" in hunc mundum incidat

Thōmās Vulpius, astronomus vel rērum caelestium spectātor, omnibus, quī rērum ūniversitātis gravēdinem metuunt, salūtem dīcit quam *Nostradāmissimam.

Rūpem * asteroīdem nōmine "Apophis" octō mīlibus centum trīgintā quattuor diēbus post in hunc mundum dēcisūram et omnēs, quī Latīnē nesciant, prōflīgātūram esse ferē omnēs scītis.

Sed quā rē rūpēs illa cursū mūtātō mundō nostrō appropinquet, māgna est quaestiō.

Eius reī culpa in eīs īnsectīs *arachnoīdibus, quī "Bugs" Britannicē vocantur, est. Iī enim linguam Latīnam maximī aestimant et gravissimē ferunt catholicōs Latīnē nescīre. Ea īnsecta, quod planētam nōmine "Klendathu" (iī mīlitēs, quī ibī fuērunt, dīcere solent: "It´s an ugly planet, a bug planet"; Latīnē: "hic planēta foedus est, planēta īnsectōrum est") in aversā orbis lacteī parte situm incolunt neque ipsī hūc venīre et cardināles Latīnē nescientēs opprimere possunt – īnsectīs enim nāvigia sīderea dēsunt –, *ectoplasma ex ānīs in spatium vacuum ēmīserant, quod cursūs rūpium *asteroīdium, quārum in nostrō orbe lacteō magnus est numerus, ita mūtārunt, ut in eōs planetās, quōrum incolae linguam Latīnam aut neglegunt aut prōrsus nesciunt, dēciderent.

Haec omnia eō *cīnēmatogrammate, quod dē mīlitibus nāvigiōrum sīdereōrum (Britannicē: "Starship Troopers") est, dīligenter dēscrībuntur.

Comparāte igitur māgnam cōpiam venēnī, quō illa īnsecta interficiātis (nam corpora eōrum maxima sunt), aut linguam Latīnam discite!

Bene valētē et cavēte, nē *arachnophobia in animōs vestrōs incidat!

Thūmās vester, prūvīsor omnium calamitātum

Dabam Tremōniae a.d. III. Nōn. Ian. annō post urbem conditam bis mīllesimō septingentēsimō sexāgēsimō septimō.


Quā rē nōn sōlum rūpēs *asteroīdēs vērum etiam speculātōrēs imperiī rubrī clandestīnī ubīque nōbīs immineant

Salvī sint omnēs, quī cēnsōre sevērō prohibente Latīnē scrībere audeant!

Diuturnī silentī, sodālēs, quō eram hīs temporibus usus – nōn timōre aliquō, sed partim dolore, partim verecundia – finem hodiernus dies attulit idemque initium quae vellem quaeque sentirem meo pristino more dicendi. Tantam enim mansuetudinem, tam inusitatam inauditamque clementiam, tantum in summa potestate rerum omnium modum, tam denique incredibilem sapientiam ac paene divinam C. Petreius praestitit, ut eam tacitus praeterire nullo modo possem.

Is enim mihī numquam permissūrum esse, ut ad gregem Latīnē loquentium reverterer, prae sē tulit, cum eum gregem sectam Durgigam reddere vellem. Quid enim? (cf. MBS § 409,3g) In Vaticānō secta Latīnē nescientium versātur, quae Italicē melius loquitur quam Latīnē balbūtit?

Carolum Petreium ā speculātōribus imperī rubrī clandestīnīs pecūniam accēpisse, ut gregem Latīnē loquentium opprimeret atque dissolveret, in chartīs vidērunt complūres sortilegae, quae omnium rērum hūmānārum dīvīnārumque scientiam habent supernātūrālem.

Nunc autem gregis vestri censor libere confessus est se inservire Caesaribus imperii rubri, Wladimir Wladimirowitsch Putin, Dimitri Anatoljewitsch Medwedew, Wladimir Wolfowitsch Schirinowski, qui Germāniam bello totius mundi tertio exstinguere volunt.

Scripsit enim in quādam epistulā haec:

"Purgari dignum est quod impurum est, aut inmundum aut sordidum. Hoc nemo ratione praeditus negat. Index autem constans nominibus hominum vivae latinitati studentium, mundus, purus et lautus est."

Ea, quae poscit atque flāgitat, cum duobus gregis Latini praeceptis non congruunt:

I. Non licet disputare, nisi Latine

II. De quibuslibet rebus disserere licet

Secundum haec praecepta eae epistulae, quae totae vel Britannicā vel aliis linguis (praeter Latinam) conscriptae sunt, ex indice removeantur oportet. De rebus impuris, immundis sordidisque, dummodo Latine sint prolatae, praecepta non dantur.

At impura, immunda sordidaque ab eorum moribus, qui omnia omnibus communia esse velint, abhorrent. Eorum regulae sunt hae: Cives caste se gerere et multum laborare oportet, ut quam plurima arma conficiantur, quibus libera orbis terrarum pars opprimatur. Sed *capitalistarum (vel faeneratorum) mores ;ita delapsos esse, ut in rebus sordidis - ut *algobasanolagnīā (Latine: cupiditate torquendi vapulandique) - aperte versarentur. Unum autem esse faeneratorum adiumentum, quo *socialismum arceant, scientiam atque usum linguae Latinae, in quā qui versentur magis de humanismo quam de barbarismo rubro cogitent.

Luce igitur clarius est Carolum Petreium multā pecuniā ā Russis acceptā uti causis fictis, ut eos e grege Latine loquentium eiciat, qui expedite Latine et scribere et loqui sciant. Hoc enim censor vester maxime concupiscit, ut grex obmutescat et evanescat, quo facilius civitates liberae in dicionem potestatemque imperii rubri redigantur. Cuius enim imperii Caesares omnes homines Russice loqui volunt. E verbis Russicis Russos solos opificibus favere eorumque opes augere cognosci potest. Ante quam commentarioli Russici publicantur censores rubri probant, congruantne cum *socialistarum ratione. Qui ruber non est, ei commentariolos suos publicare non licet.

Hoc idem Carolus Petreius in grege vestro efficere vult! Quae res ei non affert dolorem, sed quandam incredibilem voluptatem. Eum igitur adversarium linguae Latinae aperte voco. Mox in eo erit, ut ad gregem Latine loquentium nullas litteras nisi Russicas mitti liceat.

Non feram! Non patiar! Non sinam! Quam ob rem discede, Carole, atque hunc mihi timorem eripe; si est verus, ne opprimar, sin falsus, ut tandem aliquando timere desinam.! Castra sunt in faucibus Bogotensibus contra usum linguae Latinae conlocata, crescit in dies singulos hostium numerus; eorum autem castrorum imperatorem ducemque hostium intra gregis moenia atque adeo in ;censurā videtis intestinam aliquam cotidie perniciem gregi molientem.

Si autem servire meae laudi et gloriae mavis quam usum linguae Latinae detrectare, egredere cum inportuna sceleratorum manu, pete Moscoviam, confer te ad Putin, concita perditos cives, secerne te a bonis, infer libertati litterarum Latinarum scribendarum bellum, exsulta impio latrocinio in foro rubro, ut a me non eiectus ad alienos, sed invitatus ad tuos isse videaris.

Quamdiu mihi Latine Graece Hebraiceque et scribenti et loquenti, Carole, insidiatus es, non publico me praesidio, sed privatā diligentiā defendi conatūsque tuos nefarios amicorum praesidio – nullo tumultu publice concitato – compressi; denique, quotienscumque me petisti, per me tibi obstiti, quamquam videbam perniciem meam cum magna calamitate gregis Latini esse coniunctam.

Nunc iam aperte gregem universum petis, libertatem scribendi, totius mundi telam, ;totum denique mundum ;ad exitium et vastitatem vocas.

Quae cum ita sint, Carole, perge, quo coepisti, egredere aliquando e grege! Patent portae; proficiscere! Nimium diu te censorem tuum forum rubrum Moscoviae desiderat. Educ tecum etiam omnes tuos, si minus, quam plurimos; purga gregem! Magno me metu liberabis, dum modo inter me atque te murus intersit.

Tû, dea Durga, quae îsdem quibus hic grex auspiciîs es cônstitûta, quam dêfênstrîcem huius têlae vere nôminâmus, hunc et huius sociôs â tuîs templîs, a *Sânscriticê scrîbendô loquendôque, â lîbertâte litterârum rêtiâlium scrîbendârum, ab însânâ atque nefâriâ omnium bonôrum aequandôrum atque omnium terrârum ad imperium rubrum applicandârum cupiditôte arcêbis et hominîs bonôrum inimôcôs, adversâriôs linguae Latînae, latrônîs foedere *Russicê loquendî inter sê ac nefâriâ societâte coniûnctôs aeternîs suppliciîs vîvôs mortuôsque afficies et iterum iterumque renâscendôs cûrâbis usque ad rêrum ûniversitâtis fînem, ut multâs vîtâs miserrimâs agant imperâtôrum rubrôrum superciliô atque crûdêlitâte opressî. (Nam factiônem rubram semper habêre rêctam opîniônem scîmus.)

Eius deae incarnâtiô vel repraesentâtiô, quam fere cottîdiê conveniô, dîxit sê eâ magîâ Āfrica (cf. Menge Syn. § 295), quae "Voodoo" nôminâtur, effêcisse, ut rûpês illa *planêtoîdês cursû mûtâtô dê caelô in cîvitâtem *Bogotênsem Id. Apr. annô post urbem conditam bis mîllêsimô septingentêsimô ûndênônâgêsimô dêcideret, eiusque calamitâtis astronomicae in causâ esse Carolum Bogotênsem, quî cônsultô atque dêditâ operâ ûsum linguae Latînae opprimere atque exstinguere vellet.

Praeceptîs igitur salûtâribus monitî atque dîvînâ înstitûtiône fôrmâtî audeâmus dîcere:

या देवी मङ्गला सततमं सा पुराणानां भाषानां शत्रूञ्छपति ॥ १० ॥

devī maṅgalā satataṃ purāṇānāṃ bhāṣānāṃ śatrūñ chapati

Quae dea auspicâta semper est, ea linguārum antīquārum adversariōs exsecrat.

satatam + sā = satataṃ

purāṇānām + bhāṣānām = purāṇānāṃ bhāṣānām

bhāṣānām + śtrūn = bhāṣānāṃ śtrūn

śatrūn + śapati = śatrūñ chapati

Dixi!

manusad initium



Haec pāgina ultimum commūtāta est 11.10.2015
© prīvilēgium impressōrium 2009 – 2015 Thōmās Vulpius